Prophetia Osee. Chapter 13
1 Loquente Ephraim, horror factus est; dux erat in Israel. Et deliquit in Baal et mortuus est.
2 Et nunc addunt ad peccandum faciuntque sibi conflatile de argento suo, secundum intellegentiam suam simulacra; factura artificum totum est. His — ipsi dicunt — immolate! . Homines vitulos osculantur.
3 Idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens, sicut palea turbine rapta ex area et sicut fumus de fumario.
4 Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me.
5 Ego pavi te in deserto, in terra ardenti solitudinis.
6 Iuxta pascua sua saturati sunt et saturati elevaverunt cor suum, propterea obliti sunt mei.
7 Et ego ero eis quasi leaena, sicut pardus iuxta viam insidiabor.
8 Occurram eis quasi ursa, raptis catulis, et dirumpam claustrum cordis eorum: et consumam eos ibi quasi leo; bestia agri scindet eos.
9 Perdo te, Israel; quis est auxiliator tuus?
10 Ubinam est rex tuus, ut salvet te in omnibus urbibus tuis, et iudices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem et principes?
11 Do tibi regem in furore meo et aufero in indignatione mea.
12 Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum eius.
13 Dolores parturientis venient ei; erit filius non sapiens: suo enim tempore non stabit in ore vulvae.
14 De manu inferni liberabo eos, de morte redimam eos? Ubi pestilentiae tuae, o mors? Ubi pestis tua, inferne? Consolatio abscondita est ab oculis meis .
15 Dum ipse inter fratres fructificat, veniet ventus urens, ventus Domini de deserto ascendens, et siccabit venas eius et desolabit fontem eius. Ipse diripiet thesaurum, omne vas desiderabile.