Prophetia Zachariae. Chapter 5
1 Et conversus sum et levavi ocu los meos et vidi: et ecce volu men volans.
2 Et dixit ad me: Quid tu vides?. Et dixi: Ego video volumen volans; longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem cubitorum.
3 Et dixit ad me: Haec est maledictio, quae egreditur super faciem omnis terrae; quia omnis fur hinc iuxta illud expurgatur, et omnis periurus illinc iuxta illud expurgatur.
4 Educo illud, dicit Dominus exercituum, et veniet ad domum furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter; et commorabitur in medio domus eius, et consumet eam et ligna eius et lapides eius.
5 Et egressus est angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: Leva, quaeso, oculos tuos et vide. Quid est hoc, quod egreditur?.
6 Et dixi: Quidnam est?. Et ait: Haec est epha egrediens. Et dixit: Hoc est peccatum eorum in universa terra.
7 Et ecce operculum plumbi elevatum est, et ecce mulier una sedens in medio ephae.
8 Et dixit: Haec est impietas. Et proiecit eam in epham et misit massam plumbeam in os eius.
9 Et levavi oculos meos et vidi: et ecce duae mulieres egredientes, et ventus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi; et levaverunt epham inter terram et caelum.
10 Et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: Quo istae deferunt epham?.
11 Et dixit ad me: Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar; et, postquam constructa fuerit, ponetur ibi super basem suam.